TRIUMVIRALE Synedrium

TRIUMVIRALE Synedrium
TRIUMVIRALE Synedrium
in Rep. Hebraeorum, erat unum ex minoribus illorum Synedriis seu Conventibus Iuridicis. Duplicis enim generis iis Synedria erant, Sanhedrin gedola, i. e. Synedrium Magnum, de quo supra, et Sanhedrin Ketanna, seu Synedrium minus, quod iterum duplex erat, Vigintiunius virale et Triumvirale, a numero Iudicum sic dictum: quemadmodum Synedrium M. quod Hierosolymae fixum erat, Septuagintaunius virale non raro dicitur. In quibus omnibus impar numerus adhibitus, ut, si dissensio foret, pars altera minimum unicô praevaleret: Unde toties apud Magistros reperimus, Synedrium non debet esse aequâ lance libratum ideoque adiciendus unus. Cum vero Synedrii M. sedes, ut dictum, perpetua esset Hierosolymis, et quidem in parte Templi, quae Graece λιθόςτρωτον, Ioh. c 19. v. 13. Vigintiunius viralia Hierosolymis bina erant et per reliquas Urbes, in quibus erant incolae 120. seu 60. Patres familiâ, constituebantur: ubi vero minor erat numerus, Triumviralia, alia ex auctoritate publica, in Iocis vicorum idoneis urbibusque, quibus Vigintitrium viralia non conveniebant, habebantur; alia, prore nata, eligebantur, partim compromissô seu communi litigantium pactione, ad similitudinem Arbitrorum, ut loquuntur Arcadius et Honorius Augg. de recen tiori Iudaeorum, ex more Maiorum, in Iurisdictione contentiosa, usu continuatô, l. 8. C. tit. de Iudaeis: Partim ex unici alicuius arbitrio, ubi actus aliquot Iurisdictionis tantum voluntariae exercendi; cuius electionis exempla sunt in renuntiatione, excommunicationis absolutione, Presbyterorum creatione etc. De his omnibus autem monet, ex disciplina Talmudica, Maimonides, Halach Sanhedrin, c. 2. §. 13. ea quidem ligitima fuisse Fora, etiamsi Tres tantum interessent, sed laudatius habitum esse, si plures velut causae ventilandae et iudicii futuri testes ac inspectores adhiberentur, quorum item per suffragia sententia alterutra, pro re nata, praeponderaret. Atque ita per Urbes, praeter Hierosolyma, alias, vicosque et oppida, Synedria minora collocata sunt, ex praecepto illo
Deuteron. c. 16. v. 18. ne quilibet, litis causâ, Synedrium M. adire statim cogeretur. Ut autem in Synedrio Vigintitrium virali de capite quidem iudicabatur, ita tamen potestate limitatâ, ut neque de inregra aliqua Tribu, neque de Pontifice Max. aliisque gravioris momenti causis cognosceret; ita Triumvir ale, causas capitis plane non tractabat, sed lites paulo leviores decidebat, et mulctam solum pecuniariam, aliquando et flagellationem, irrogabat: Utrinque vero ad Synedrium Magnum erat provocatio. Vide Ioh. Selden. de Syndriis veter. Hebraeorum, l. 2. c. 5. et Thom. Godwyn. tract. Anglic. cui Titulus, de Ritibus Hebraeorum Eccles. et Civilib. l. 5. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”